PROPOSIS Thracia

PROPOSIS Thracia
PROPOSIS Thracia
memoratur Polluci, l. 6. c. 3. bibacissimi enim naturâ Thraces, uti discimus ex Atenaeo, l. 10. et vaegrandibus haustibus assueti. Callimachus.
Καὶ γὰρ ὁ Θρηικίην μὲν ἀπέςτυγε χανδὸν ἄμυςτιν
Οἰνοποτεῖν, ὀλίγῳ δ᾿ ἥδετο κυςςιβίῳ.
Certe quomodo convivari et compotate soliti, memorat, expertus ipse, Xenophon Anabas. l. 7. repetente indidem eôdem Dipnosophistâ, l. 4. Qui illud tamen non adnotavit, statim, ubi gratum hospitem indepti fuerint, cornu illo sitatô viniplenô, adventum eius excepisse κέρατα οἴνου προὔπινον, inquit Xenophon, etc. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Stat. Theb. l. 2. v. 85. et supra, voce Philothesia, it Poculum. Alias verbum προπίνειν, unde πρόποσις, de cibo etiam usurpatum. Iul. Capitolin. in M. Antonino, c. 15. venenatam partem fratri edendam propinat. Hinc Martialis, l. 5. Epigr. 80. v. 1. s.
Si tristi domicoenio laboras,
Turani: potes esurire mecum.
Non deerunt tibi, si soles προπίνειν,
Viles Cappadocoe gravesque porri etc.
I. e. apponentur tibi in libationem, promulsidem, antecoenium, gustationem seu gustum: προπίνειν enim hic proegustare ante cenam est. Nisi malis Biscioloe assentiri, qui de cibis Poetam agere, desiderium bibendi excitantibus, sentit, Not. ad l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”